- DINDYME
- DINDYMEmontes Troadis. Steph. Thessaliae item, et Phrygiae magnae; Ferr. Unde Dindymene Cybele dicitur. Emendandus Hesych. Δινδύμην, μήτηρ θεῶν ἀπὸ Δινδύμων ὀρῶν τῆς Φρυγίας. Rescribe Δινδύμη, vel Δινδυμίην, μητέρα, etc. Horat. Carm. l. 1. Od. 16. v. 5.Non Dindymene, non adytis quatit.Mentem sacerdotum inciola Pythius, etc.Virgil. Aen. l. 9. v. 617.O vere Phrygiae (neque enim Phryges) ite per altaDindyma, ubi assuetis biforem dat tibia cantumTympana vos, buxusque vocat Berecynthia matrisIdaeae: ---- - ------Propert. l. 3. Eleg. 22. v. 3.Dindymus, et sacrae fabricata inventa Cybele.Ovid. Fast. l. 4. v. 247.Dindymon et Cybelen et amoenam frondibus Idam.Nic. Lloydius. Sacrum speciatim hunc montem vocat Papin. Stat l. 1. Sylv. 1. v. 9.Dardanii miretur equi, cui veretice sacroDindymon,quod in eo primum homines ἤρξαντο Θεοῖς κάτοχοιεἶναι, Numine affiati perhibeantur. Biceps autem is, cum quo proin minime confundendus mons unius verticis in Cyzico Ins. ei cognominis, eidemqueve Numini sacer, uti videre est apud Scholiastem Apollonii l. 1. v. 985. Vide de utroque Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. dict. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.